Epigenesis oder Präformation? Die Korrespondenz zwischen Caspar Friedrich Wolff und Albrecht von Haller
Herausgegeben von Bärbel Schnegg, hallerNet 2021

Caspar Friedrich Wolff an Albrecht von Haller, 23. Dezember 1759

Audeo Tibi mittere meam diſſertationem inaugura-lem, theoriam generationis exponentem; licet enim Te ſummum harum rerum judicem et acutiſſimum habeam; ſingularis tamen Tua humanitas, qua etiam eorum labores ſuſcipis, qui aliquid præſtare ſincere ſaltem conantur, ſperare ſimul me jubet, fore, ut et meis conatibus æque bonique conſulas.

Second paragraph omitted.

1 paragraphs omitted.

ID 09592

Caspar Friedrich Wolff an Albrecht von Haller, 29. Dezember 1761

Cum litteras Tuas, ſummæ humanitatis ac benevo-lentiæ erga me pleniſſimas, opera Clariſſimi Sprœ-gelii accepiſſem, dubius hæſitabam, num ſtatimreſponderem, gratiſſimum meum animum teſtifica-turus, an vero potius, ne ſine neceſſitate in ma-ximi momenti negotiis nimis ſæpe Te turbarem,publicationem tuæ ſententiæ exſpectarem, atquetum mea officia omnia ſimul abſolverem. Hoculterius tandem argumentum apud me vicit.

Second paragraph omitted.

2 paragraphs omitted.

ID 09593

Caspar Friedrich Wolff an Albrecht von Haller, 20. Dezember 1764

Noli in malam partem interpretari, Vir Perilluſtris,ſi gravioribus negotiis aut aliis forte naturæ altioribusſcrutiniis occupatum Te iterum interpellare audeo.Nova in ovis incubatis experimenta inſtitui, ut firmi-orem generationis theoriam redderem; et præſertimad ea animum adverti, quæ Tibi maxime dubia vi-debantur. Præcipuus horum laborum effectus eſſe,quem Tibi mitto, libellus declarabit. Prior ejus parsea continet, quæ ſeveriori ratiocinio ex obſervatisantea jam notis, tum etiam ex rei natura ipſa eruipoſſe mihi videntur; poſterior breviorem Theoriam, hinc inde caſtigatam, ſiſtit; in appendice vero ea ex ex repetitis experimentis propoſui, quæ maxime ad ſcopumfacere mihi viſa ſunt. Adjunxi his horum obſervatorumaliqualem, veram ſaltim, licet minus ornatam delineationemut de illis Tu Ipſe, Vir Perilluſtris, judicare poſſis. Fig. 1. expri-mit aream illam leviſſimam celluloſam, ſpinæ dorſali cir-cumfuſam, in qua paulo poſt tubercula illa, pedum et alarum primordia, ex novo intra eam depoſito ſucco oriuntur, etquæ ipſa vero abdominis et thoracis primum initiumeſt. Figura 2. eandem, ſed multo nunc perfectiorem, magisſuo margine determinatam, minus diffuſam, magis porro inſua ſubſtantia firmatam et ſolidam ſiſtit, qua in re ſentiesfacile, Vir Perilluſtris, modum ortus, ex ſucceſſiva ſucci excre-tione, qui ſubtilior prius magis diffuſus apparebat, nunc ubi ſolidior factus, contractus eſſe videtur. In hac vero ſolidioriarea tubercula illa nunc jam inſunt, quæ extremitatum pri-ma initia referunt. Video ſimul Vir Perilluſtris, quo uſque cora vero thoracis primordio utrinque tegatur; anterior etmaxima ejus pars libera prominet, obductâ tota amnii mem-branâ, quæ retro flexa, et in embryonis cutem continuata, corutique tegebat. De his omnibus in appendice dixi p. 257-259.Fig. 3. illa area umbilicalis eſt, cum primis vaſor. initiis, quampag. 260. 261. deſcripſi. Certe hæc loca, vix paulum obſcurioraquam area ipſa eſt, et fluido pallide fuſco repleta, nihil aliudſunt ſunt, quam iſtud fluidum f ipſum ſub membrana vitelli hærens, ex materiaalba, aream conſtituente, variisque in locis colliqueſcente, præcipitatum, ſta-gnans, unde area colorem album, opacitatem et habitum quaſi ſiccumacquirit, quæ quidem areæ colliqueſcentia et diſſolutio ſi pergit, fluidumundique confluit, et loca, ubi hactenus ſtagnaverat, vaſa evadunt, vel potiusrivi, quales apparent in fig. 4. In ea ad interiora areæ loca crenulæ, ruptu-ræ, variis figuris apparent, ubi nempe fluidum nondum undique confluxit,ad exteriora vero loca adeo fluidum hoc aream jam perrupit, ut hæc planein inſulas majores, minores, plerumque ovales, inde dividatur. Vetat integri-tas areæ in intimis proxime ad amnium locis, quæ neque acu ſine eviden-ti violenta dilaceratione dividi poteſt, quo minus illas crenas pro vaſis per-fectis habere poſſis Vir Perilluſtris, vi cordis et ſanguine ab embryonepropulſo ſolummodo dilatatis.

Second paragraph omitted.

2 paragraphs omitted.

ID 09594