Epigenesis oder Präformation? Die Korrespondenz zwischen Caspar Friedrich Wolff und Albrecht von Haller
Herausgegeben von Bärbel Schnegg, hallerNet 2021

Caspar Friedrich Wolff an Albrecht von Haller, 5. Mai 1765

Quamquam ſemper vereor, Vir Perilluſtris, ne inter-pellando Te, graviſſimis negotiis occupatum, deniquemoleſtus fiam atque odioſus; tamen ea ultimæ tuæepiſtolæ, qua me ornatum voluiſti, conditio eſt, ut, ni-ſi ad eam reſpondeam, tum demum aut impudentiæaut ſummæ certe negligentiæ, merito accuſari queam; qua-re ut excuſationes meas hac quidem occaſione audias,Vir Perilluſtris, recte a Te petere poſſe, mihi videor.

Second paragraph omitted.

4 paragraphs omitted.

ID 09595

Caspar Friedrich Wolff an Albrecht von Haller, 16. November 1765

Decimo tertio Novembris die litteras Tuas, vigeſimoſeptimo die Septembris exaratas, accepi, Vir Perilluſtris,et nova in illis ſolitæ Tuæ humanitatis et benevolen-tiæ erga me indicia deprehendi. Si forte in iis,quæ ratiociniis eruuntur, erraverim, haud dedecori id mihi fore, puto; modo animus ſemper fuerit ab hy-potheſibus alienus, veritatemque ipſam perſequendi cupidus.Eam vero laudem ambio, quod ſolidiſſimam Tuam doctri-nam, Teque Perilluſtrem ejus autorem juſta mentis ve-neratione colere, atque omnia, quæ in ſcientiis phyſicisTibi, Vir Perilluſtris, debeo, quæ tanta ſunt! adcurate æſtimare, et grato animo agnoſcere ſciam.

Second paragraph omitted.

ID 09596

Caspar Friedrich Wolff an Albrecht von Haller, 6. Oktober 1766

Ita mecum cogitabam, Vir Perilluſtris, etExcellentiſſime, poſtquam ultimum ElementorumPhyſiologiæ Tomum legiſſem, ut operum minorumtomum ſecundum exſpectarem, indeque hauſta ple-naria notitia Tuorum argumentorum, denique,aut concederem, quæcunque inter nos controver-ſiæ geruntur, aut, quid dubii adhuc reſtaret,explicarem. Sed cum video, non ita brevi fore, ut prodeat Tomus ſecundus, neque tamengratiſſimæ mentis affectus diutius reprimerepoſſum, ideo nunc potius ob hanc cauſam adTe ſcribere conſului.Primo Primo itaque Tibi gratias ago, Vir Perilluſtriset Excellentiſſime, quas poſſum, maximas, quodmeis de generatione qualibuscunque cogitatio-nibus locum conceſſeris in Immortali Opere Tuo; quodque meam opellam, adhibitam ad hoc difficilenegotium naturæ inquirendum, meaque conaminalaudaveris.

Second paragraph omitted.

6 paragraphs omitted.

ID 09597

Caspar Friedrich Wolff an Albrecht von Haller, 17. 04 1767

Vehemens, qua laboravi, oculorum in-flammatio impedivit, quo minus ad litterasTuas, ſolito Tuo erga me favore plenas,continuo reſpondere potuerim, Vir Perillu-ſtris et Excellentiſſime; nunc fateor, argu-menta Tua, quæ pro exornanda evolutionishypotheſi potuiſti, maximi momenti omni-no eſſe, et tantum apud me valere, ut,quid faciam in poſterum reſpectu theoriæ generationis generationis excolendæ, fere neſciam; licetenim me non latuit, poſſe evolutionem cor-porum organicorum naturalium tanquamegregium Divini Autoris teſtimonium con-tra adverſarios produci, quod deſtrueretur, ſiepigeneſis demonſtrata eſſet, tamen non omnemrem, ut Tu mihi expoſuiſti, Summe Vir, et maxi-me venerande, perſpexeram, neque ſatis omniaconſideraveram. Nam minus quæſtionem eſſenunc video de demonſtranda religionis veritate,quam potius de eo, ut iſta demonſtratio ſit faci-lis et brevis et evidens, itaque comparata, ut nul-la facile fallacia contra eam ab inſidiatori-bus ſtrui poſſit, cui rei nullum aliud argumen-tum, quam evolutio, æque aptum eſſe credo nequequidquam magis adverſum quam illius refutatio.Verum enim eſt, nihil contra Divini Numinisexiſtentiam effici, licet viribus naturæ et cauſisnaturalibus corpora ſtruantur; nam hæ ipſæ vi-res et cauſæ et ipſa natura ſui ſibi æque Auto-rem poſtulant, quam corpora organica, ſed longetamen evidentior et melior demonſtratio efſet, ſi conſiderando naturæ conditionem, inveniremus,ſingula ejus producta ſ. corpora organica Crea-tore opus habuiſſe, nihilque organici per cauſasnaturales produci potuiſſe; ſed hæc omnia for-te in tomo ſecundo operum Tuorum aliquando explicata videbo.

Second paragraph omitted.

1 paragraphs omitted.

ID 09598