Ab eo tempore quo primum te Vir Celeberrime videre, & quæ miranda erga me tua fuit humanitas ac liberalitas unà / cum alijs Viris præclaris, lautissima, præter omne meritum
meum & expectationem frui licuit coena, tuoque insuper gau−/ dere colloquio, quo etiam animum meum pascere mihi contigit, incredibilè omnino tui incensus amore Excellentiam
tuam / qualibuscumque officiolis meis colendam merito mihi proposui: At verò cum à tua consuetudine, cujus ego suavitatem/ tum primum quasi primoribus labris gustare coeperam
tam cito dirimi, ac tanto locorum intervallo disjungi coactus / fuerim nihil mihi prius agendum fore putavi, quam ut promissi etiam mei memor rerum nonnullarum quæ hic apud/
nos gestæ aut visæ fuere, eximis sedulitatis, ac raræ Eruditionis tuæ Chronico,
si placuerit inserendarum, participem/ te Vir Excell[entissi]me redderem: Quod autem citius id effectui non dederim, cave, quæso, credas Vir
celeberrime, oblivione / tui, aut tam supina aliqua negligentia, me hactenus retardatum fuisse, inter alia autem quæ scripturientem me/ sufflaminarunt, novi quidam fuere
contigui quasi fonticuli in Oeni fluvij ripa hieme superiori detecti, de/ quorum
mirabili virtute tantus hominum rumor ferijt aures, ut ex omnibus vicinis communitatibus nostris / tantus ad aquas istas hauriendas fuerit concursus
ut diu noctuque alius alium non modò apud fontes exceperit sed/ & sæpius altercationibus ne dicam etiam verberibus expellere conatus fuerit, sicque id genus aquæ à plebe depræ-/dicatis hinc inde per communitates nostras asportatum venale habitum & expositum fuerit: Varias Vir
Præstant[issi]me / hujus aquae à plebe deprædicatas, dubia fide commemorare virtutes non est mei instituti; Hoc saltem quod/ ipse cum alijs expertus
fui leviter attingam, ne forsan ultra modum sparsi forsan etiam ficti nimium longè/ serpant ac decipiant rumores. Visa & comperta fuit hæc aqua salsa purgativa &
fermentativa adeo ut/ massa ea aqua subacta confestim perinde ac fermento mixta, mirum in modum excrescat, placentas, panesque ex/ ejusmodi massa confectos statim furno
immissos & coctos gustui gratissimos reddat, & quod magis invi[s]um, placentæ, / iis quibus etiam ova addita fuerint non dissimules
videantur, flavæ nimirum & gustui non minùs gratæ, quum, contra/ placentæ & panes aqua communi adhibita ex eadem farina, eodemque tempore confecti & cocti
marcescentes nec colore/ nec sapore gustui satisfacientes comperiantur, quominus etiam hæc una cum alijs nonnullis de quibus Tiguri inter nos/ mentio facta fuerat citiùs perscriberem, obstitit etiam conatus D.ni Jacobi Stupani Ph[ilosophiæ] & Med[icinæ] Doctoris cele−/berrimi, qui hasce una mecum tempore verno non modò
lustrare, sed exactiùs examinare voluit aquas, nec quidem/ tantum fermentativas sed & proximas ac prope modum contiguas aquas salsas, acidulas, sulphureas, quæ vix centum/
à se invicem distant passus. Salsæ, inquam à novis istis detectis in Scoliensi
territorio, sed Oeno interfluente, acidu−/læ vero & sulphureæ vix mille ab his passibus dissitæ, à se invicem verò ibidem centum passubpassus, a communitate amplissima verò / Scoliensi passus circiter ducentos distantes visuntur: Horum, inquam fontium omnium accuratiorem præfatus/ D.
Doctor Stupanus meditatur & σύν θε̩ώ in lucem dabit descriptionem, aliquam hactenus ὡς ἐν ἀποκαραδοκίᾳ / tibi Vir Excell[entissi]me communicandam
expectavi & hodie demum ab ipso accepi σκιαγραφίαν: Visimus haud ita pridem/ fontes hosce omnes, sed tempore hoc verno Oeni aquis inundatos conspicere separatos novos hieme
præterita de−/tectos non licuit, ebullientes quidem aquarum harum bullas cernere facile est, at separatas haurire nisi tempore/ hiberno decrescentibus Oeni aquis impossibile
foret, facili verò negotio muro seu maceria aliqua ab Oeni inundatione / binii hi nuper detecti fonticuli separari possent.
Second paragraph omitted.
7 paragraphs omitted.