Albrecht Hallers Berner Krankenjournal (1731-1736)
hg. von Urs Boschung, hallerNet 2023

Opium

Opium

Papaver (Sch V, Kap.); Opium, Meconium Thebaicum, ausgetrockneter Mohn-Safft (Triller I, S. 261 f.); Opium, Opium Thebaicum, Meconium Off. (Ph. Helv. I, S. 122 f.); Opium thebaicum, Opium album, flavum, nigrum, correctum oder depuratum (Woyt 1740); Opium (Schoen, S. 110)

Kräfte

„Huic opio multifariae adscribuntur virtutes, quarum primariae sunt: somnifera, anodyna, diaphoretica, & antispasmodica; Indi, & Asiatici incolae plures, his quoque aphrodisiacam adjungunt. Hoc certo divinoque medicamine, vix aut nullo modo in Medicinae carere possumus [...] Indubitatum quoque est, quod celebres illae, Theriacae ac Mithridatici confectiones, aliaque Philonia, maximam laudis, efficaciae, & meriti sui opio debeant. [...]“(Triller I, S. 261)

„Est Succus inspissatus capitum Papaveris sativi infra suo loco dicendi. Maturitati nimirum proxima capita ab uno latere inciduntur. Succus ex vulneribus extillans lacteus a sole statim condensatur & scalpello dein abraditur inque concham colligitur. Simili modo postea & alterum latus vulneratur, liquorque inde promanans priori jungitur. Opium ita collectum aqua humectatur, spatula probe commiscetur, & in glebas efformatur. – Colligitur plurimum in orientalibus regionibus, Persia, Turcia, Aegypto &c. [...] In frigidis [...] nostris regionibus [...] plantae capita parum hujus succi largiuntur, ut tamen verum [...] opium obtinuerint Dillenius, Hallerus aliique.

Vires. Inter narcotica & stupefacientia nervorumque sensilitatem minuentia medicamenta primum locum obtinet, ut illi non assueti ab unico grano, nonnulli etiam a dimidio somnolenti fiant. Deinde omnes fere evacuationes minuit praeter sudorem, quem potius movet. Parcissima dosi exhilarat, & certam voluptatem excitat, qua semel assueti vix amplius carere possunt, cui tamen laetitiae paucas post horas stupor & inertia succedunt. – Conducit ergo ad nimias evacuationes qualescunque coercendas, nervorum irritabilitatem & sensilitatem nimias moderandas, dolores sedandos, somnum conciliandum &c. usu tamen ejus, si ullius remedii, summam medici prudentiam requirente. [...]“ (Ph. Helv. I, 122 f.)